Arhive kategorija: Carmina

Ecce gratum

450px-Botticelli-primavera

Botticelli – Primavera
hr.wikipedia.org

CARMINA BURANA – ECCE GRATUM


Ecce gratum 
et optatum 
Ver reducit gaudia. 
purpuratum 
floret pratum. 
Sol serenat omnia. 
iamiam cedant tristia! 
Aestas redit, 
nunc recedit 
Hiemis saevitia. 

Iam liquescit 
et decrescit 
grando, nix et cetera. 
Bruma fugit, 
et iam sugit 
Ver Aestatis ubera. 
illi mens est misera, 
qui nec vivit, 
nec lascivit 
sub Aestatis dextera. 

Gloriantur 
et laetantur 
in melle dulcedinis 
qui conantur, 
ut utantur 
praemio Cupidinis. 
simus iussu Cypridis 
gloriantes et 
laetantes 
pares esse Paridis.  Izvor http://www.tylatin.org

Advertisements

Ostavite komentar

Objavljeno pod Carmina

Catulli carmina

220px-Eros_bow_Musei_Capitolini_MC410

Eros – anticka statua
izvor -Wikipedia.org

 

Vivamus, mea Lesbia, atque amemus

rumoresque senum severiorum

omnes unius aestimemus assis!

Soles occidere et redire possunt:

nobis cum semel occidit brevis lux,

nox est perpetua una dormienda.

Da mihi basia mille, deinde centum,

dein mille altera, dein secunda centum

deinde usque altera mille, deinde centum.

Dein, cum multa milia fecerimus,

conturbabimus illa, ne sciamus

aut ne quis malus invidere possit

cum tantum sciat esse basiorum.

*

Odi et amo. Quare id faciam, fortasse  requiris.

Nescio, sed fieri sentio et excrucior.

 

Ostavite komentar

Objavljeno pod Carmina

Gaudeamus igitur

noten_SongImage

 

Gaudeamus igitur,

Iuvenes dum sumus;

Post iucundam iuventutem

Post molestam senectutem

Nos habebit humus.

 

Vita nostra brevis est,

Brevi finietur.

Venit mors velociter,

Rapit nos atrociter,

Nemini parcetur.

 

Vivat academia,

Vivant professores,

Vivat membrum quodlibet,

Vivant membra quaelibet,

Semper sint in flore!

Vivat et res publica!

Et qui illam regit!

Vivat nostra civitas!

Vivat haec codalitas,

Quae nos huc collegit.

Ostavite komentar

Objavljeno pod Carmina